ROBERTUS Bastonus

ROBERTUS Bastonus
ROBERTUS Bastonus
vel Bestonus, Carmelita Anglus, Principibus gratus, Eduardo I. inprimis, a quo in Scotiam deductus est, cum Rex hic Iohannem Balliolum regnô exueret. Huius postmodum victorias carmine prosequi, coronatus enim Poeta fuit, iussus est, A. C. 1304. Sed, paulo post, a Roberto Brussio captus, aliud in Scotorum laudem componere est coactus. Obiit A. C. 1310. aliis quoque scriptis inclitus. Baleus, in Script. Britann. Cent. 4. c. 92. Pistseus, de Illustr. Angl. Scriptor. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”